2 Macc 14

1Sed post triennii tempus cognovit Iudas, et qui cum eo erant, Demetrium Seleuci cum multitudine valida, et navibus per portam Tripolis ascendisse ad loca opportuna, 2et tenuisse regiones adversus Antiochum, et ducem eius Lysiam. 3Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus est temporibus commistionis, considerans nullo modo sibi esse salutem, neque accessum ad altare, 4venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno, offerens ei coronam auream, et palmam, super haec et talos, qui templi esse videbantur. Et ipsa quidem die siluit. 5Tempus autem opportunum dementiae suae nactus, convocatus a Demetrio ad consilium, et interrogatus quibus rebus et consiliis Iudaei niterentur, 6respondit: Ipsi, qui dicuntur Assidaei Iudaeorum, quibus praeest Iudas Machabaeus, bella nutriunt, et seditiones movent, nec patiuntur regnum esse quietum. 7nam et ego defraudatus parentum gloria (dico autem summo sacerdotio) huc veni: 8primo quidem utilitatibus regis fidem servans, secundo autem etiam civibus consulens: nam illorum pravitate universum genus nostrum non minime vexatur. 9Sed oro his singulis o rex cognitis, et regioni, et generi secundum humanitatem tuam pervulgatam omnibus prospice. 10nam, quamdiu superest Iudas, impossibile est, pacem esse negotiis. 11Talibus autem ab hoc dictis, et ceteri amici, hostiliter se habentes adversus Iudam, inflammaverunt Demetrium. 12Qui statim Nicanorem praepositum elephantorum ducem misit in Iudaeam: 13datis mandatis ut ipsum quidem Iudam caperet vivum: eos vero, qui cum illo erant, dispergeret, et constitueret Alcimum maximi templi summum sacerdotem. 14Tunc gentes, quae de Iudaea fugerant Iudam, gregatim se Nicanori miscebant, miserias, et clades Iudaeorum prosperitates rerum suarum existimantes. 15Audito itaque Iudaei Nicanoris adventu, et conventu nationum, conspersi terra rogabant eum, qui populum suum constituit, ut in aeternum custodiret, quique suam portionem signis evidentibus protegit. 16Imperante autem duce, statim inde moverunt, conveneruntque ad castellum Dessau. 17Simon vero frater Iudae commiserat cum Nicanore: sed conterritus est repentino adventu adversariorum. 18Nicanor tamen, audiens virtutem comitum Iudae, et animi magnitudinem, quam pro patriae certaminibus habebant, sanguine iudicium facere metuebat. 19Quam ob rem praemisit Posidonium, et Theodotium, et Matthiam, ut darent dextras atque acciperent. 20Et cum diu de his consilium ageretur, et ipse dux ad multitudinem retulisset, omnium una fuit sententia amicitiis annuere. 21Itaque diem constituerunt, qua secreto inter se agerent: et singulis sellae perlatae sunt, et positae. 22Praecepit autem Iudas armatos esse locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur: et congruum colloquium fecerunt. 23Morabatur autem Nicanor Ierosolymis, nihilque inique agebat, gregesque turbarum, quae congregatae fuerant, dimisit. 24Habebat autem Iudam semper charum ex animo, et erat viro inclinatus. 25Rogavitque eum ducere uxorem, filiosque procreare. Nuptias fecit: quiete egit, communiterque vivebant. 26Alcimus autem, videns charitatem illorum ad invicem, et conventiones, venit ad Demetrium, et dicebat, Nicanorem rebus alienis assentire, Iudamque regni insidiatorem successorem sibi destinasse. 27Itaque rex exasperatus, et pessimis huius criminationibus irritatus, scripsit Nicanori, dicens, graviter quidem se ferre de amicitiae conventione, iubere tamen Machabaeum citius vinctum mittere Antiochiam. 28Quibus cognitis, Nicanor consternabatur, et graviter ferebat, si ea, quae convenerant, irrita faceret, nihil laesus a viro. 29sed, quia regi resistere non poterat, opportunitatem observabat, qua praeceptum perficeret. 30At Machabaeus, videns secum austerius agere Nicanorem, et consuetum occursum ferocius exhibentem, intelligens non ex bono esse austeritatem istam, paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore. 31Quod cum ille cognovit fortiter se a viro praeventum, venit ad maximum et sanctissimum templum: et sacerdotibus solitas hostias offerentibus, iussit sibi tradi virum. 32quibus cum iuramento dicentibus nescire se ubi esset qui quaerebatur, extendens manum ad templum, 33iuravit, dicens: Nisi Iudam mihi vinctum tradideritis, istud Dei phanum in planitiem deducam, et altare effodiam, et templum hoc Libero patri consecrabo. 34Et his dictis abiit. Sacerdotes autem protendentes manus in caelum, invocabant eum, qui semper propugnator esset gentis ipsorum, haec dicentes: 35Tu Domine universorum, qui nullius indiges, voluisti templum habitationis tuae fieri in nobis. 36Et nunc sancte sanctorum omnium Domine, conserva in aeternum impollutam domum istam, quae nuper mundata est. 37Razias autem quidam de senioribus ab Ierosolymis delatus est Nicanori, vir amator civitatis, et bene audiens: qui pro affectu pater Iudaeorum appellabatur. 38Hic multis temporibus continentiae propositum tenuit in Iudaismo, corpusque et animam tradere contentus pro perseverantia. 39Volens autem Nicanor manifestare odium, quod habebat in Iudaeos, misit milites quingentos, ut eum comprehenderent. 40putabat enim, si illum decepisset, se cladem Iudaeis maximam illaturum. 41Turbis autem irruere in domum eius, et ianuam dirumpere, atque ignem admovere cupientibus, cum iam comprehenderetur, gladio se petiit; 42eligens nobiliter mori potius, quam subditus fieri peccatoribus, et contra natales suos indignis iniuriis agi. 43Sed, cum per festinationem non certo ictu plagam dedisset, et turbae intra ostia irrumperent, recurrens audacter ad murum, praecipitavit semetipsum viriliter in turbas: 44quibus velociter locum dantibus casui eius, venit per mediam cervicem: 45et cum adhuc spiraret, accensus animo, surrexit: et cum sanguis eius magno fluxu deflueret, et gravissimis vulneribus esset saucius, cursu turbam pertransiit: 46et stans supra quamdam petram praeruptam, et iam exanguis effectus, complexus intestina sua, utrisque manibus proiecit super turbas, invocans dominatorem vitae ac spiritus, ut haec illi iterum redderet: atque ita vita defunctus est.
Copyright information for VulgS